Lautus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Lautus Hispanicus hodiernus

Lautus (ex Arabice العود al-`ūd) est chordophonum quod in Hispania psallitur. Familiae est testudinis. Secundum modum pandurii adhibetur. Ex instrumentis Arabicis, quae ex Andalusia in Europam Occidentalem lati sunt, emanavit.

Plurima instrumenta hodierna e lauto emanaverunt ut cithara Lusitanica, lautus Hispanicus, et buzucium Graecum.

Lautus Hispanicus[recensere | fontem recensere]

In Hispania, lautus (Hispanice laúd) ad nostrum tempus perduravit, et a tunis adhibetur cum panduriis et citharis in xotis. Lautus Hispanicus sex nervis duplicibus intenditur.

Nervi sunt horum tonorum:

  • Primi nervi: A vel La
  • Secundi nervi: E vel Mi
  • Tertii nervi: B vel Si
  • Quarti nervi: F# vel Fa#
  • Quinti nervi: C# vel Do/Ut#
  • Sexti nervi: G# vel Sol#

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad lautum spectant (Lute, Laúd).

Haec stipula ad instrumentum musicum spectat. Amplifica, si potes!