Wace

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Wace, qui in insula Caesarea ortus est et medio saeculo XII floruit, fuit poeta linguae Anglonormannicae, aulicus Henrici II ducis Normanniae, et auctor carminum historicorum duorum. Roman de Rou de origine ducum Normannorum narrat; Roman de Brut, versio poëtica Historiae regum Britanniae Galfridi Monomutensis anno 1155 perfecta, de progenie Bruti Troiani et origine Britannorum.

Successor Wace ad aulam Normannicam fuit Benedictus de Sancta Maura.[1] Opus Roman de Brut Alienorae reginae dono datum esse adseverat Layamon qui postea Anglice vertit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martin Aurell, L'empire des Plantagenêt (Lutetiae, 2003) pp. 152-154
  2. Layamon, Historia Brutonum vv. 22-23

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Wace" apud Arlima