Vladislaus III Dracula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Dracula Waida Princeps et Waiuoda Walachiæ Transalpinæ, hostis Turcarum infensissimus 1.4.66"

Vladislaus III Dracula, natus 1431 in Transylvania, vitae defunctus 1476, princeps, vaivoda et waida Wallachiae annis 1448, 1456-1462 et 1476. Eius imperii causa, cum Ottomani minantes essent, Wallachia autonomiam suam retinuit, quam ob rem, usque ad hodiernam diem, Dracula est heros populi Romaniani. Saevissime autem rexit, hostes et inimicos palis infigens; idcirco Romaniani eum Vlad Ţepeş, hoc est "Vladislaus Perfictor", et Turcae Kaziglu Bey, "Beigus Perfigens", agnominant.

"Vladislavs Dracvla, Wallachiæ Weywoden." (imago ex saeculo 17)

Dracula Comes, vampyrus monstruosus et persona principalis libri Stoker Dracula habetur a nonnullis nomen habere a Vladislao, sed non patet utrum huic similitudini sit aliquid praeter nomen, nam Stoker non videtur multa de Principe Wallachiae novisse.

Roman numeral 10000 CC DD.svg