Dracula (Stoker)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Mythistoriae Dracula prima editio

Dracula est liber Abrahami Stoker scriptoris Hibernici, anno 1897 prolatus. Quamvis non primus liber de vampyris, ut fundamina illius generis litterarum laudatur. Argumentum in epistulis et inscriptionibus diarii narratur.

Fabulae populo gratae de Vladislao III Romaniae origo libri fuerunt.

Principales narrationis personae[recensere | fontem recensere]

  • Comes Dracula, homo nobilis obscurusque Transylvaniensis, magister maleficus, vampyrus.
  • Ionathas Harker (Anglice Jonathan Harker), advocatus Anglicus iuvenis.
  • Vilelmina Murray, Mina appellata (Anglice Wilhelmina "Mina" Murray), promissa? Ionathae.
  • Lucia Westenra (Anglice Lucy Westenra), amica dives Vilelminae.
  • Professor Abrahamus Van Helsing (Anglice Abraham Van Helsing), doctor universitatis, magister artium mysthicarum,? socius Ioannis Seward.
  • Doctor Ioannes Seward (Anglice Dr. John Seward), administrator sanatorii deliriorum, procator Luciae.
  • Honorabilis Arthorius Holmwood, Dominus Godalominici (Anglice The Honourable Arthur Holmwood, Lord Godalming), promissus? Luciae.
  • Quintus Morris (Anglice Quincey Morris), procator? Luciae dives Texanus.
  • R. M. Renfield, aeger delirus Ioannis Seward, sub influentiam? Draculae.
  • Uxores Draculae, uxores servaeque vampyrae comitis.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Ionathas Harker, iuvenis advocatus nuper perfectus, per tramen et petorritum ab Anglia ad claustrum lapsum Comitis Draculae in Carpatis montibus inter Transsilvaniam Moldaviamque commeat. Iter factum est ut comiti adiutorium legitimum in mancipio abbatiae Carfax argentura Ionathae superviso provideatur. In itinere suo Ionathas culturam et cotidianam et superstitiosam populorum Europae orientis cognoscit. Post adventum a more nobili comitis primum permulsus deinde se captivum et comitem nimis excentricum concipit. Una nocte ob praeceptum comitis per claustrum ambulans effugium quaerens Ionathas paene victima uxorum Circaearum Draculae factus est. Adflictus a comite vivus reservatus est ut consilia de Anglia Londinioque prodat. Comite profecto vix fugere potest.

In tempestate feroci, navis Russica Demeter ad portum Anglicum Whitby appulsa invenitur, nautae absentes praeterquam corpus nauarchi in rota fixum. Ex diario nauarchi investigatores ad notitiam terroris nautarum veniunt. Creatura quasi lupus de nave saltare videtur, onus ex arcis pulvis argentarii et humi consistens describitur.

Vilelmina Murray et Lucia Westenra a Dracula vexantur. Lucia propositionem matrimonii amicorum trium, Doctoris Ioannis Seward, Honorabilis Arthorii Holmwood et Quinti Morris, recibit Arthorii accipiens.

Interea, Dracula aegrum delirium insectivorem R. M. Renfield in sanatorio Doctoris Seward discipulum suum facit. Cum Lucia morbo obscuro rapitur Doctor Seward socium suum Professorem Abrahamum Van Helsing ex Amstelodano evocat. Genius Van Helsing Luciam per transfusiones sanguinis trium amicorum sanare conatur, minimo eventu. Cum professori ad Amstelodanum regredi est, lupus in Luciam et matrem suam aggreditur, utraeque serius defunguntur. Lucia autem vampyra revivitur. Cum diurnalia de pulchra lamia nocturna nuntiant, Professor Van Hesling et tres procatores Luciae eam persequuntur. Cor eius ligno transfigunt atque eam obtruncant orem allio distendentes.

Post matrimonium suum in Aquinco Ionathas et Vilelmina Harker quattuor vanatoribus Draculam persequuntur. Vampyrus Vilelminam secreto mordet nexum moderaminis telepathici inter ses creans qui quamlibet morte Draculae finitus erit. Acingani conducti Draculam ad claustrum suum refferunt ubi grex vanatorum comitem in confrontatione duobus cultris occidunt, qui in pulvim dialabitur. Acingani antehac Quinto Morris mortem attulerant.

Ultimae inscriptiones libri de matrimonio coniugum Harker narrant. Primi filii sui nomen consistit ex totis nominibus vanatorum vampyri (esset forsan Quintus Ionathas Abrahamus Arthorius Ioannes Harker), sed parentes eum Quintum appellant.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]