Vitus Bering
E Vicipaedia
Vitus Jonassen Bering (natus mense Augusto 1681 prope Horsens in Dania; in insula Beringii mortuus die 19 Decembris 1741) fuit nauta exploratorque Danicus, qui in Russia operam dedit.
Ordinem capitanei, dein capitanei-praefectoris classis Imperii Russici habens, Expeditionum Camtschaticarum Primae (annis 1725–1730) et Secundae (annis 1733–1741) praefectus fuit.
Fretum Beringianum, Mare Beringianum, Insula Beringii, Insulae Praefectoriae nonnullaque alia obiecta in eius honorem vocantur.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Vitum Bering spectant. |
- De Vito Bering apud Museum Horsens, apud www.horsensmuseum.dk
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
