Vita Apollonii Tyanei

E Vicipaedia
(Redirectum de Vita Apollonii Tyanensis)
Salire ad: navigationem, quaerere

Vita Apollonii Tyanei est biographia a sophista Philostrato Atheniensi circa annum 220 Graece scripta. In hoc libro Philostratus praetendit se multis fontibus usum esse de Apollonio, inter quos numerat epistulas Apollonio ipso tributas, opus Maximi Aegaeensis, vitam in quattuor libris a Moeragene confectam, sed praecipue libellos a Damide quodam, Nini incola, scriptos et Philostrato ab imperatrice Iulia Domna datos.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]