Vicariatus Apostolicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vicariatus apostolicus[1] est dioecesis ad experimentum, quae a Vicario Apostolico regitur.

Vicarius Apostolicus est episcopus titularis plena iurisdictione gaudens ea in regione, quae ad vicariatum attinet. Iisdem officiis fungitur atque episcopus dioecesanus, non autem in propria persona, sed tamquam vicarius papae.

Post reformationem plurimis dioecesibus exstinctis anno 1667 Apostolicus Vicariatus Missionum Septentrionalium fundatus est, quae rarissimos Catholicos Europae septentrionalis in se coniungeret. Nomine mutato (Apostolicus Vicariatus Germaniae Septentrionalis) in parte usque ad annum 1929 permanebat (Concordatum Borussicum).

His diebus Vicariatus Apostolici plerumque in missionibus sunt. Praegressus eorum est Praefectura Apostolica. Cum in missionibus maxime religiosi curam animarum exerceant, et vicarii apostolici persaepe religiosi sunt.

Anno 2010 sunt 85 vicariatus apostolici toto orbe terrarum[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. cf. CIC 83, can. 368: Ecclesiae particulares, in quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit, sunt imprimis dioeceses, quibus nisi aliud constet, assimilantur praelatura territorialis et abbatia territorialis, vicariatus apostolicus et praefectura apostolica necnon administratio apostolica stabiliter erecta.
  2. cf. Giga-Catholic Information

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Jerzy Piotr Bednarz: La Administración Apostólica com figura especial en la organización ecclésiastica (Excerptum e Thesi pro gradu Doctoratus, 2004)