Praefectura Apostolica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Praefectura Apostolica[1] est dioecesis ad experimentum in missionibus. Evectio in praefecturam ex missione sui iuris facit ecclesiam particularem dioecesi parem. Praefectura Apostolica a Praefecto Apostolico regitur. Si Praefectura virescit, episcopum titularem obtinet et in Vicariatum Apostolicum evehitur. Praefectus vestibus et insignibus episcopi induitur, etsi non est episcopus consecratus.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. cf. CIC 83, can. 368: Ecclesiae particulares, in quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit, sunt imprimis dioeceses, quibus nisi aliud constet, assimilantur praelatura territorialis et abbatia territorialis, vicariatus apostolicus et praefectura apostolica necnon administratio apostolica stabiliter erecta.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Jerzy Piotr Bednarz: La Administración Apostólica com figura especial en la organización ecclésiastica (Excerptum e Thesi pro gradu Doctoratus, 2004)