Verismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Verismus (Theodisce: Verismus; Italiane: Verismo) est genus litterarum musicae, ab anno c. 1875, propinquum Naturalismo. Opera depingunt personas locosque "veros", ex vita quotidiana captos. Verismus est contrarius Romanticismo vel Surrealismo.

Quod ad litteras attinet, Ioannes Verga et Aloysius Capuana fuerunt verismi praecursores. Quod ad musicam, dicitur verismus coepisse cum Mascagnii Magnanimitate Rusticana et Leoncavalli Scurris, compositionibus Scholae Iuvenis. Nihilominus, quindecim annis prius, Georgius Bizet Carmen scripsit, drama musicum quod iam omnino Verismi simile est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!