Venti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Zephyrus, deus Graecus venti occidentalis, et Flora dea; pictura a Gulielmo-Adolpho Bouguereau (18251905) facta.

In mythologia Romana, Venti (-orum, m.), Graece Anemoi (Άνεμοι), erant di ventorum, quibus quibusque cursus cardinis, unde sui venti venerunt, tributi sunt, et quibus quibusque anni tempora diversa tempestatisque status tributi sunt. Ventis Romanorum et Anemois Graecorum nomina dissimilia erant, sed aliter di ventorum Romanorum, mutati propria, simillimi dis ventorum Graecorum.

Modo esse merae aurae venti efficti sunt, modo esse pennati viri, modo etiam esse equi servati in stabulis Aeoli tempestatis dei, qui Ulixi Ventos praebuit in Odysseae. Aeolus erat et similis Astraei, qui ex Hesiodo Ventorum pater erat, materque Aurora dea.

Inter quattuor Ventos primos, Aquillo (Graece: Boreas) erat septentrionalis ventus ferensque hiemalem frigorem, Auster (Graece: Notus) erat australis ventus ferensque procellas aestivas seras auctumnalesque, et Favonius (Graece: Zephyrus) erat occidentalis ventus ferensque vernos molles aestivosque primos flatus; Vulturnus (Graece: Eurus), orientalis ventus, nil anni temporum trium fastorum Atticorum movit, et est unus solus quattuor Ventorum horum a Hesiodo in Theogonia atque carminibusque Orphicis praetermissus esse.

Praeterea quattuor Venti minores nonnumquam attingebantur, exempli gratia in Turri Ventorum Athenis, qui ventos inter septentriones et orientem (Caecius) alius, inter solis ortum et meridiem (Apeliotes) alius, inter septentriones et occidentem (Corus) alius, et inter occasum solis et meridiem (Africus) alius significaverunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]