Varkaus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs oppidi Varkaus in Finnia

Varkaus est oppidum Finnicum fere 22 300 incolarum in Finnia Orientali situm. Oppido vicina sunt oppidum Savonlinna, quod fere 36 600 hominum incolunt, atque municipia Heinävesi, Joroinen, Leppävirta, Rantasalmi.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Verbum Finnicum varkaus furtum significat. Prima mentio de loco nomine Varkaus est ab anno 1523; quod nomen verisimiliter situ oppidi ipsius explicari potest. Ad orientem enim a medio oppido inter aquas Leppävirta et Saimaa iacet isthmus, qua homines ex aliis aquis ad alias scapham transportando transire, itaque tempus conspicue parcere sive "furari" potuerunt. Iuxta isthmum vere situs est clivus nomine Varkausmäki, quo clivo oppidum probabiliter est nominatum. [1]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://yle.fi/radio1/kulttuuri/aristoteleen_kantapaa/viikon_sitaattivihje/pasi_heikura_varkauden_varalta_36508.html (Finnice)


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!


Stipula de Finnia Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!