Vannes Fuccius

E Vicipaedia
Vannes Fuccius a Francisco Scaramuzza pictus.

Vannes Fuccius[1] (Italiane Vanni Fucci; natus Pistorii anno ignoto et mortuus inter 1295 et 1300) fuit homo violentus et fur Italicus qui etiam persona Divinae Comoediae Dantis Alagherii est.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Vannes Fuccius filius nothus Fuccio de' Lazzari, homo nobilis, erat. Anno 1288, ille, Guelphus niger, in dimicationes inter familias urbis partecipavit quia praedo ad rixam promptus erat. Anno 1289, ille in bellum contra civitatem Pisanam apud Vicum Pisanorum partecipavit. Anno 1293, nocte carniprivii, ille latroniesque in Ecclesia Sancti Zenonis ingressi sunt et sacellum Sancti Iacobi depredaverunt: culpa sceleris alio viro attributa est et Vannes Fuccius in agro Pistoriense fugit. Anno 1295, mense Februarii, civitas Pistoriensis eum condamnavit ut homicida praedoque. Annus suae mortis non scimus sed certe ante 1300 mortuus est.

In Divina Comoedia[recensere | fontem recensere]

Vannes Fuccius, Cacus et alii fures in minuta tabula Divinae Comoediae a Priamo della Quercia facta.

Vannes Fuccius in cantis XXIV et XXV Inferni Dantis apparet. In bulga (vulgo bolgia, pars octavi circuli Inferni) furum damnati a serpentibus tormentantur, igni concremant ac a cinere renantur vel eam formam cum reptilibus mutant. Cum primum apparet, Vannes Fuccius igni consumatur, sed paulo post ille rursus surgit et Danti Vergilioque occurrit. Ille suum furtum thesauri in sacello Sancto Iacobo dicato narrat; Dante scribente, Fuccius culpam in alium virum, Vannes della Nona, contulit, et hic innocens capite damnatus est. Deinde Vannes Fuccius claedem venturam Guelphorum Blancorum praenuntiat et gestum obscenum (Italice gesto delle fiche, e vocabulo obsceno fica, "cunnus") contra Deum facit. Serpentes furem blasphemum oppugnant et Cacus, fur in mythologia Graeca qui nunc centaurus est, pervenit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Umberto Bosco et Giovanni Reggio, La Divina Commedia - Inferno, Le Monnier, 1988.
  • Vittorio Sermonti, Inferno, Rizzoli, 2001.