Valerius Stoica

E Vicipaedia
Wikidata Valerius Stoica
Res apud Vicidata repertae:
Valerius Stoica: imago
Valerius Stoica: imago
Nativitas: 1 Octobris 1953; Bucaresta
Patria: Romania

Valerius (Dacoromanice Valeriu) Stoica (natus die 1 Octobris 1953 Bucarestae) iuris peritus ac vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Stoica ad usque annum 1976 apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat. Deinde ad usque annum 1987 iudex operam dedit. Ab anno 1990 causidicus operam dat. Praeterea ab anno 1991 professor iurisprudentiae apud Universitatem Bucarestensem est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Stoica, qui ad Factionem Nationalem Liberalem (PN-L) accessit, a die 12 Decembris 1996 ad usque 17 Aprilis 1998 in consilio ministrorum Victor Ciorbea minister iustitiae fuit; eodem munere a die 17 Aprilis 1998 ad usque 28 Decembris 1999 sub primis ministris Radu Vasile et Mugure Isărescu fungebatur. Annis 1996 - 2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit atque anno 2001/02 praeses suae factionis PN-L.

Familia[recensere | fontem recensere]

Stoica uxorem Irenam duxit atque filiam habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]