Horia Ene

E Vicipaedia
Wikidata Horia Ene
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 8 Decembris 1941; Bucaresta
Patria: Romania

Horia Ene (natus die 8 Decembris 1941 Bucarestae) mathematicus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Ad annum 1964 apud Universitatem Bucarestensem mathematicae studebat. Nunc professor instituti mathematicae Academiae Dacoromanae operam dat. Antea et professor Universitatis Piteşti et praeses societatis mathematicae Romaniae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

A die 17 Aprilis ad usque 30 Octobris 1998 in consilio ministrorum Radu Vasile minister indagationis et technologiae fuit[1].

Familia[recensere | fontem recensere]

Maritus est atque filium habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]