Usor:Andrew Dalby/Alexander

E Vicipaedia
De luxu et conviviis

De luxu Alexandri regni Persarum conquisitoris sic refert Athenaeus in Deipnosophistis (versione Latina Dalechampii):

Ephippius scribit Alexandrum sacras etiam vestes in conviviis gestasse, nunc quidem Ammonis purpuream, per ambitum divisam, et cornua, tanquam deum; nunc vero Dianae, cum curru vectaretur: saepius sub extima veste stolam Persicam ostentasse, ab humeris superne, cum arcu et sibyne: aliquando et in dumentum Mercurii: cetera, ferme quotidie chlamydem purpuream, tunicam albo distinctam, causiam, quae diadema regium sustineret: et amicis ad eum convenientibus, talaria, petasum in capite, in manibus caduceum, nonnunquam leonis pellam, et clavam ut Herculem ... Rigabat etiam Alexander pavimentum exquisitissimis unguentis, fragrantique vino: urbaturr illi myrrha cum aliis suffituum generibus: favebant linguis qui aderant omnes, cum alto silentio prae metu, quoniam ammanis ac sanguinarius esset ut qui melancholicus videretur (537e-538a).

De epulis Alexandri Plutarchus ait in "Vita Alexandri" (versione Th. Doehneri):[1]

Per otium autem primum assurgens rem sacram diis faciebat, inde sedens prandebat ... Quum diuertisset et lauare aut ungi instituisset, ex pistoribus coquisque quaerebat paratane esse coena. Coenare non nisi iam tenebris noctis ingruentibus coepit, mirabili autem cura circumspiciebat, ne quid in mensa inaequaliter negligenterve distribueretur (cap. 23).

De cibis sic Plutarchus:

A gula fuisse alienissimum et aliis multis rebus ostendit et his quae Adae (a qua se adoptari passus fuerat, eamque Cariae reginam constituerat) respondit. Cum enim illa amoris causa multum ei quotidie ciborum et placentarum mitteret et ad extremum quos praestantissimos coquos pistoresque haberet: nihil se istis indigere dixit; meliores enim sibi coquos a Leonida paedagogo additos, ad prandium nocturnam ambulationem, ad cenam frugale prandium (cap. 22).
Ciborum quidem delicatiorum ita erat temperans, ut, cum saepe ad ipsum a mari rarissimi arborum fructus et pisces afferrentur, ita de iis plerumque ad amicos dimiserit, ut nihil sibi reservaret. Cena tamen splendida semper fuit; auctoque cum fortuna eius sumptu, tandem ad centum minas pervenit. Tantum enim pendere iubebantur ii qui Alexandrum acciperent convivio, neque ultra id pretium auctum est (cap. 23).

De comissationibus sic Plutarchus:

Minus quoque, quam existimabatur vino fuit deditus; vinosior enim ob tempus creditus fuit, quod non tam bibendo quam dicendo trahebat, singulis calicibus longum sermonem annectens, atque id non nisi cum abundaret otio ... Potum, uti ostendimus, ob loquacitatem diutius trahebat ... A potu lotus saepe ad meridiem usque dormiebat; est et cum totum diem somno impendit (cap. 23).

Cui rei Athenaeus addit:

Polycletus Larissaeus libro octavo historiarum, Alexandrum scribit in aureo cubili dormisse, tibicinasque semper et tibicines secutos eum in exercitu: ad auroram usque illum potasse (539a).
De amoribus

E fonte fere coaevo Athenaeus sic ait:

Hieronymus in Epistolis Theophrastum referre tradit, Alexandrum ad venerem ignarum fuisse. Cum ergo mater Olympias curasset ut ei Callixena Thessala meretrix longe formosissima dormituro accubaret, Philippo etiam conscio (subdubitabant enim ne effeminatus et ad venerem impotens foret), eam crebro sed frustra Alexandrum solicitasse, secum ut rem haberet (435a).

Atque alibi:

Alexander rex ad insaniam amore puerorum exarsit: Dicaearchus libro De sacrificio quod ad Ilium peractum est eunuchum Bagoam adeo ipsum dep..isse scribit, ut resupinus in conspectu theatri totius eum suaviaretur: acclamante vero cum plausu spectatorum turrba, et tanquam ad iteranda oscula invitante, paruisse, atque rursum inflexa cervice basia congeminasse. Charoni Chalcidensi, ut scribit Carystius in Historicis commentariis, bllus puer eerat, domino valde carus: quem, dum apud Craterum Alexander potaret, eum Craterus Alexandrum osculari continuo iussit. "Minime," inquit Alexander: "hoc enim tantum mihi voluptatis non afferret, quantum tibi molestiae." Hic enim rex, ut ad amorem propen sior fuit, ita in eo quod honestissimum ac maxime decorum est temperans, ut qui non solum Darii filias et eius uxorem formosissimam captivas non violarit, sed ne quidem se captivas ut intellegerrent, voluit (603a).

Qua re confirmata, Plutarchus in "Vita Alexandri" plura addit:

Sed enim Alexander se ipsum vincere quam hostes magis regium existimans esse, neque harum ullam, neque ullam aliam, ante nuptias attigit mulierem, Barsina excepta ... Reliquas captivas forma et statura eximias cum videret Alexander, per iocum dixit Persides oculorum dolores esse. Formae autem earum spectaculo suae continentiae et temperantiae pulchritudinem opponens, tanquam exanimes imagines praetermisit. Quum Philoxenus mari praefectus scripsisset Theodorum quendam Tarentinum pueros duos mirae pulchritudinis venales attulisse, percontareturque an eos emeret, indigne ferens, saepe apud amicos uociferatus est: Cuiusnam tandem turpitudinis mihi Philoxenus conscius est, quod talia mihi opprobria commendat? Ipsumque Philoxenum per litteras gravissime obiurgatum amandare una cum mercibus suis in malam rem Theodorum istum iussit. Hagnonem etiam graviter corripuit, qui ad ipsum scripsisset, Crobylum iuvenem Corinthi celebrem uelle se ei emere atque afferre (cap. 21-22).