Universitas Salisburgensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Infra aedificium artium liberalium in urbe vetere, supra castrum

Universitas Salisburgensis sive Alma Mater Paridiana (olim etiam: Alma Mater Benedictina Salisburgensis) est antiquissima et maxima Universitas Salisburgi. Anno 1622 a Paride Comite de Lodron condita est, annis 1810-1962 suppressa, anno 1962 redintegrata est.

Universitas Paridiana, in praesentia a Professore Dr. Henrico Schmidinger recta, in quattuor facultates tralaticias divisa est: Theologia Catholica, Iurisprudentia, scientiae culturales sive sociales et scientiae naturales. Plus quam 15 000 studiosi et 1 600 administri et socii in studio, disciplina et administratione universitatem maximam institutionem eruditioni deditam in urbe civitateque Salisburgensi efficiunt. Pars feminarum inter studentes est 62 %, pars peregrinorum 26 % (inter quos plus quam dimidia pars sunt Germani).[1] [2]. Sumptus universitatis annuus est 112,8 Mio €[3]

Historia[recensere | fontem recensere]

Sigillum Universitatis, super aditu ad domum Capituli, Kapitelgasse 4

Tum monasteria Salisburgensia, Helvetica, Germanica (meridiana) et Austriaca ordinis Sancti Benedicti exaedificationem sumptumque Universitatis susceperunt.

  • Anno 1810 Universitas dissoluta est, ubi Salisburgum Bavariae coniungitur. Huius loco Lyceum theologicum-philosophicum erigitur. Tandem anno 1850 sectio theologica denuo in facultatem universitariam evecta est (ab anno 1816 Salisburgum rursus ad Austriam pertinet), Lyzeum dissolvitur.
  • Anno 1962 Universitas redintegrata est, primo facultates theologicas et philosophicas, postea etiam aliae facultates.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Salisburgensem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Res fundamentales Universitatis Paridianae". Universitas Salisburgensis 
  2. "Statistica in Universitate Paridiana studentium". Universitas Salisburgensis 
  3. "Sumptus annuus Universitatis". Universitas Salisburgensis