Latinitas nondum censa

Turiasso

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Turiasso in Hispania locata

Turiasso vel Turiaso (Hispanice: Tarazona) est urbs Hispaniae, in provincia Caesaraugustae (Aragonia) locata. Urbs habet 11.000 incolarum, industriam magnam et episcopatum. Nota est ob cathedralem, palatium episcopale, domum civicam.

Historia[recensere | fontem recensere]

Turiasso cum Cathedrale et Tauromachia.

Turiasso oppidum celtiberum fuit, nomine (ut per nummos patet) Driasu vel Triasu. Turiasso condita est a Romanis saeculo II a.C.n. ut colonia cum iure Romano et latum territorium habebat. Imperio Romano pereunte, solae tres urbes erant in media Hiberi valle, Turiasso, Osca, Caesaraugusta. Ob hanc causam, Visigothi ibi episcopatum posuerunt sed urbs decrescit ob Vascones, qui vallem Hiberi vastabant ad regnum Liuvigildi. Urbis nomen mutatum est in Tirasonam (-ona suffixus dicitur Visigothorum). Cum Mauris ingressi sunt in Hispaniam, Turiassonem ceperunt. Nomen inde iterum mutatum: Tarasunat vocata est urbs per tria saecula.

Sub imperio Maurorum, Turiasso fuit praesidium in limite contra regnum Navarrae, regnum Castellae et Regnum Aragoniae, ad annum 1119. Hoc anno, Alphonsus I Aragoniae urbem cepit.

Architectura aedificationum Turiassonis clara est.