Tritorium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tritorium rusticum.
Trītōrium

Tritorium (-i, n.), sive melius, sed minus frequens, triturium

  1. Sensu stricto, tritorium est instrumentum quo triticum cuditur, ut palea purgetur. Consistit ex duobus fustibus catena sive cardine ligatis. Hoc verbum est mediaevale, nam Romani solebant vel fustibus vel perticis vel tribulis, et serius flagellis frumentum deterere.
  2. Tritorium bellicum est armamentum, tritorio agresti simile. Erant versiones in usu peditum et equitum. Hodie species Iaponica huius armamenti magnam famam habet, nomine ヌンチャク sive nuntiacum.
  3. Lingua scientifica, tritorium designat instrumentum quo liquida secernuntur secundum densitatem suam.