Tribulum
E Vicipaedia
Tribulum,[1] sive tribula,[2] est machina rustica plostello trahaeve similis quae equis tracta segetem sua vi triturat.[3]
Varro ita hoc instrumentum describit:
- Id fit e tabula lapidibus aut ferro asperata, quae cum imposito auriga aut pondere grandi trahitur iumentis iunctis, discutit e spica grana; aut ex axibus dentatis cum orbiculis, quod vocant plostellum poenicum; in eo quis sedeat atque agitet quae trahant iumenta, ut in Hispania citeriore et aliis locis faciunt. (De re rustica 1.52)
Hodie tribulum mechanicum tractorio vehitur.
Notae [recensere]
- ↑ Varr. Rust. 1.22.1; 1.52.1; Plin. Nat. 18.298.
- ↑ Col. 2.20.4; 1.6.23; 12.52.7.
- ↑ Trivolum, forma vulgaris (CGL II 458.50), etiam apud Varronem (Lat. 5.21) invenitur. Varro autem etymologizandi causa hac forma utitur, docet enim trīvolum a terendo (et quidem stirpe trīv-) deductum esse.
Bibliographia [recensere]
- Olck, Franz (1905) Dreschen. RE VI A 2: 1700-1706.
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Tribulum spectant. |