Tralles

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tralles (gen. Trallium; Turcice: Aydın) sunt Turcorum urbs in Lydia, iuxta Maeandri fluminis ripas. Tralles est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Strabo adfirmat Thraces Trallium conditores fuisse. Alexandro mortuo, diadochus Antigonos Monophthalmos urbem cepit. Mox et ipse a Seleuco et Lysimacho victus est (301 a.C.n.) : tum urbs Tralles in regnum Seleucidarum inclusa est atque etiam per tempus Seleucia nominata est. Post pugnam apud Magnesiam et pacem Apamensem (188 a.C.n.) Tralles regno Pergameno evenit ac denique anno 133 a.C.n. cum toto regno urbs in provinciam Asiam inclusa est.



Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!