Apamea (Phrygia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Apamea (discretiva)

Apamea (hodie Dinar in Turcia) erat urbs antiqua a rege Antiocho I (281-261 a.C.n.) in Phrygia prope fontem Maeandri fluminis condita. Ita nominata est in honorem Apamae, matris regis, quae uxor fuit Seleuci I (quam ob rem fuerunt plures urbes Apamea dictae, e quibus nobilissima in Syria).

[recensere] Historia

Postquam Romani et rex Pergamenus Attalus I Antiochum III apud Magnesiam ad Sypilum vicerunt, pax inter victores et victos Apameae anno 188 a.C.n. pacta est : e qua ipsa urbs regno Pergameno Attalidarum attributa est. Cum Attalus III regnum Romanis anno 133 a.C.n. testamento legavit, Apamea urbs provinciae Asiae facta est. Plurimi nummi Apameae, sive tempore regni Pergameni sive sub imperatoribus Romanis, percussi usque ad nostrum tempus pervenerunt.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis