Titus Vinius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Titus Vinius (Rufinus ?) (natus anno 21 vel 22, mortuus 15 Ianuarii 69) senator Romanus fuit. Anno 39 tribunus militum sub legato provinciae Gaio Calvisio Sabino erat. Cum uxore Sabini Cornelia stuprum fecisse accusatus est. Quod paulo post Caligula necatus esset, Vinius poena affectus non est. Tum erat Claudio regnante praetor, legatus legionis, sub Nerone imperatore proconsul Galliae Narbonensis factus est. Anno 68 legatus legionis in Hispania Citeriore Sulpicio Galbae legato provinciae persuasit, ut imperator se proclamaret[1]. Itaque multa apud Galbam imperatorem potuit. 1 Ianuarii anni 69 consulatum ordinarium cum Galba iniit, supplicium Gaii Ofonii Tigellini, praefecti praetorio Neronis, prohibuit[2]. Frustra suasit Galbae, ut Othonem adoptaret[3], sed eum ad Vitellium legatum in Germaniam mittendum permovit[4]. Cum Otho purpuram peteret, 15 Ianuarii necatus est. De hac re Tacitus narrat: "Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigitur consumpseritne vocem eius instans metus, an proclamaverit non esse ab Othone mandatum ut occideretur. quod seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius sceleris fuerit cuius causa erat. ante aedem divi Iulii iacuit primo ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in utrumque latus transverberatus."[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Galba, 4
  2. Plutarchus, Galba, 17,3
  3. ibidem, cap. 21
  4. Suetonius, Vitellius, VIII 1
  5. Tacitus, Historiae, I 42


Antecessores:
Tiberius Catius Asconius Silius Italicus et Publius Galerius Trachalus et Lucius Arruntius Camillus Scribonianus
Consul
69
cum
Servio Galba Imperatore Caesare II
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus II et Titus Caesar Vespasianus