Tiberius Claudius Maximus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mors Decebali in columna Traiana sculpta.

Tiberius Claudius Maximus (natus saeculo I, mortuus saeculo II) fuit miles Romanus qui sub imperatoribus Domitiano et Traiano in equitatu meruit : notus est quia ultimo bello Dacico regem Decebalum cepit atque eius caput recisum imperatori Traiano reportavit. Cuius memorabilis facti ipse meminit in stela inscripta et insculpta Philippis reperta, per quod monumentum etiam cursum honorum eius novimus.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Tiberius Claudius eques gregarius fuit in legione septima Claudia Pia Fideli, deinde quaestor equitum, postea singularis legati eiusdem legionis et vexillarius equitum. Sub Traiano factus est duplicarius alae secundae Pannoniorum et explorator, postremo decurio in eadem ala. Post bella Dacica etiam bello Parthico in Mesopotamia interfuit. Ob insignem virtutem tam a Domitiano quam a Traiano donis militaribus (torques et armillae in stela insculptae sunt) donatus est. Post militiam veteranus Philippos sese recepit, ubi stelam insculptam vivus de se erexit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

Officia militaria quae Tiberius Claudius gradatim percucurrit animum et sagacitatem studiosorum in sese adverterunt. De quibus si commentarios desideras invenire poteris in huiuscemodi libris :

  • Peter Connolly: Tiberius Claudius Maximus. Teil 1: Ein römischer Legionär. Teil 2: Ein römischer Reiter. Tessloff-Verlag, Nürnberg 1990, ISBN 3-7886-0186-8, ISBN 3-7886-0185-X.
  • Yann Le Bohec: L'armée romaine sous le Haut-Empire, Picard, 2005. ISBN 2-7084-0744-9
  • J. B. Campell: The Roman Army, 31 BC-AD 337: A Sourcebook. Routledge, London 1994, 32–33, ISBN 0-415-07173-9

Nexus externi[recensere | fontem recensere]