Theodericus Austermann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Theodericus Austermann anno 2007

Theodericus (Theod. Dietrich) Austermann (natus die 22 Octobris 1941 Berolini) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis CDU est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1962 testimonium maturitatis adeptus est, Austermann Berolini et Monasterii iurisprudentiae studebat. Anno 1967 primam, anno 1971 secundam probationem accepit. Ab anno 1972 causidicus et natarius operam dat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1971 Austermann sodalis CDU est. Anno 1982 primo legatus in Dietam Foederalem Germaniae suffectus est, cum Olaus Baro de Wrangel parlamentum relinquisset. Anno 2005 ipse Dietae mandatum deposuit, ut administer scientiae, oeconomiae et commeatus Slesvici et Holsatiae fieret. Hoc officium ad annum 2008 tenuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]