The Lost Boys

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
The Lost Boys
Pueri Irredempti
1987
Moderator:
Ioël Schumacher
Factor:
Warner Bros.
Scriptor:
Ianice Fischer
Iames Jeremias
Ieffrey Boam
Primi Actores:
Corey Feldman
Iami Gertz
Corey Haim
Eduardus Herrmann
Barnard Hughes
Iason Patric
Kiefer Sutherland
Dianne Wiest
Compositor:
Tomas Newman
Duratio:
93m
Lingua:
Anglice

The Lost Boys (Anglice; Latine Pueri Irredempti dicere possumus) est anno 1987 pellicula comica horrorisque Americana ab Ioël Schumacher directa cum actoribus primi Iason Patric, Corey Haim, Kiefer Sutherland, Iami Gertz, Corey Feldman, Dianne Wiest, Eduardo Herrmann, Alexandro Winter, Iamison Newlander, et Barnard Hughes.

Pellicula est de duabus fratribus Arizonianis qui in Californiam migrant et deinde cum grege vampyrorum adulescentum pugnant. Titulus ad Pueros Irredemptos in fabulis de Peter Pan et Neverland ab Iacobo Matthaeo Barrie scriptis attinet.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Michaël Emerson (Iason Patric) et frater suus minor Sam (Corey Haim) cum matre Lucy (Dianne Wiest) quae divortium nuper facta est in Sanctam Carlam, oppidum fictum maritimum Californianum (quod in Sancta Crux fundatum impressumque est) quod gregibus grassatorum et evanescendibus inexplicabilibus vexatum est, migrant. Familia in domum patris Lucy (Barnard Hughes), senecis iracundi abnormisque qui ad extremum oppidi finem vivit et in taxidermia leviter attingere solet, migrat.

Medium vitae oppidi est ambulacrum in litore et horti publici oblectarii, qui libellis evanescendorum pleni sunt. Cum Lucy apud tabernam pellicularum abs homine a rebus novandis abhorrenti nomine Max (Eduardo Herrmann) exercitam conducta fiat, Michaël fit a Star (Iami Gertz), puellá pulchrá quae apud Davidum (Kiefer Sutherland), ducem mysteriosum gregis grassatorum regionis, vivit, animo captus. Interea in taberna libellorum pictographicorum, Sam fratrum Edgar et Alan Frog (Corey Feldman et Iamison Newlander), suis pronuntiati ut venatores vampyri, qui eo libellorum horrorum dant ut eum de vampyris docerent, invenit.

Cum Michaël nocte proxima cum Star conveniat, Davidus eum ad cursum autobirotarum irritat, ubi ad de rupe maritima fere decidendum inescatur. Davidus Michaëlem in cubilem, deversorium olim sumptuosum et nunc desessum ob terrae motum, invitat, ubi initiationem sollicitantem quae sanguinem ex ampulla ornata inscienter bibere comprehendit datur. Cum grege ad sub ferrivia levata dependendum comitatur, cum horrore spectans cum omnis in angustias nebulosas inferas libenter decidit. Michaël, tenere nequiens, decidit... et, titubans et confusus, in lecto suo expergefacit.

Sam fratrum Frog focem vampyrorum irridet, sed cum Lucy et Avus constitutum habentes absunt, Michaëlis vampyrismus crescens fit clarus. Primum, domus vestri a Davido et grege suo in autobirotis cingi videtur (et cum Michaël ianuam aperit, evanesciunt). Tum, cum Sam lavet, canis sui, nomine Nanook, impetum a Michaële, gubernante ob libidinem sanguinis, adversus Sam arcet. Cum Sam canem petit, fratrem suum impetu nocuisse invenit, etiam quod Michaëlis imago in speculo fit transparens. Sam telephono ad auxilium fratres Frog vocat, sed consilium ad Michaëlem necandum recusat.