Syntagma (grammaticum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Syntagma (a Graeco σύνταγμα 'ordinatio, agmen') est pars sententiae aut ceterae verborum constructionis.

Sententia, si syntaxin respicias, constat ex membris minoribus quae syntagmata appellantur. Syntagma autem ex parte nucleari unum aut plura complementa regenti consistit. Quae pars nuclearis principale (sc. verbum) appellatur, et complementum etiam (verbum) rectum dicitur. Sit sententia:

Canis vicini totam noctem latravit.

Quae sententia ex tribus syntagmatibus constat, quae sunt [canis vicini], [totam noctem], [latravit]. Syntagma ex principali nominatur. Itaque [canis vicini] syntagma nominale est, quia canis, verbum principale, nomen est. Principale canis complementum vicini regit. Figura vicini potest etiam dici ex hoc principali dependere. Item [totam noctem], ubi totam adiectivum principali noctem adiectum est. [latravit], verbum temporale, principale syntagmatis verbalis est; quod praeterea regit syntagma nominale [totam noctem], quod adverbialiter ex verbo latravit dependet. Constat igitur sententiam exemplarem hanc habere structuram syntagmaticam hierarchice ordinatam:

[S [NP canis vicini] [VP [NP totam noctem] [V latravit] ] ]

Ex hac formula patet sententiam (S) in duas partes dividi posse, quarum una est syntagma nominale (NP), et altera pars, syntagma verbale (VP). Sigla syntagmatum ab Anglica mutuata sunt, quia termini syntactici primum Anglice excogitati sunt:

* S = Sentence = sententia
* NP = Noun Phrase = syntagma nominale
* VP = Verb Phrase = syntagma verbale.
Syntagmata forma arboris exposita

Grammatica syntagmatica docet sententiam duobus syntagmatibus maximis (sive constituentibus finitimis) constitui; formaliter: S = NP + VP, ubi NP + VP est constructio exocentrica, id est, constructio cui principale commune deest. Ex contra [NP canis vicini] constructio endocentrica est, nam omnia syntagamata sunt per definitionem endocentrica. Etiam [VP [NP totam noctem] [V latravit] ], quippe quae commune habeat principale (q.e. latravit), constructio endogenica est; nam syntagma [NP totam noctem] latratum longinquitate circumscribit.

Syntagmatum hierarchia non solum uncinis notatis sed etiam forma arboris exponi potest. Itaque structura syntactica sententiae Iohannes vidit illam puellam aut hoc modo describi potest:

[NP [N Iohannes] ] [VP [V vidit] [NP [D illam] [N puellam] ] ]

aut eo modo quo in imagine ad dexteram posita ostenditur.

Arbor dependentialis

In grammatica dependentiali omnia syntagmata endocentrica sunt, nam verbum praedicatum nucleus (sive principale) totius sententiae esse putatur. Sit sententia

Canis noster exagitat leporem vicino nostro

quae arbore dependentiali ad sinistram posita describitur, si substituuntur:

[Adi noster] pro A; [N canis] pro B;
[V exagitat] pro C;
[N leporem] pro D;
[Adi nostro] pro E; [N vicino] pro F.