Sycorax

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sycorax, in fabula quam narrat Gulielmus Shakesperius in comoedia sua The Tempest, est mater Caliban, iam mortua. Illa ab Algeria exsul, in hac insula refugio petito, filium Caliban difformem pepererat. Ibi spiritum vel fatum Ariel captivum tenuerat, quem Prospero postea liberavit. Sycorax etiam viva est persona versionis cinematographicae The Tempest a Derek Jarman anno 1979 moderatae; quam personam Clara Davenport agit.

Papilio Atrophaneura sycorax nomen specificum ad honorem Sycoracis habet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alden T. Vaughan, Virginia Mason Vaughan, Shakespeare's Caliban: A Cultural History. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1993