Svanto Augustus Arrhenius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Svanto Augustus Arrhenius

Svanto Augustus (Svante August) Arrhenius (natus prope Upsaliam die 19 Februarii 1859; Holmiae mortuus die 2 Octobris 1927) fuit chemicus Suecicus, professor physicae apud Universitatem Holmiensem 18951905.

In dissertatione academica anno 1884 edita (Recherches sur la conductibilité galvanique des électrolytes) principia dissociationis electrolyticae proposuit. Qua theoria descriptionem mutuae inter duas phases meteriales reactionis a Michaele Faraday factam sarsit. Primo quidem dissertatio Arrheniana nullius ponderis existimata est, neque Arrhenius ipse satis dignus, qui docentis munus mereretur. Postea tamen Arrhenius ingenio acuto et sagacitate inter collegas innotuit beneficio Vilhelmi Ostwald, moxque docens chemiae physicae nominatus est.

Anno 1903 praemio Nobeliano chemiae ornatus est ob studia ad dissociationem electrolyticam pertinentia. Alioqui in variis disciplinis chemiae valuit. Arrhenius una cum Vilhelmo Ostwald et Jacobo Henrico van 't Hoff auctor chemiae physicae censetur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Svantonem Augustum Arrhenium spectant.