Suncius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Suncius[1] (Sinice: 孫子 'Dominus Sun' ; 孫武 'Sun Militaris'; natus 544 a.E.V., mortuus autem 496) est titulus honorificus Sinici auctoris cui verum nomen Sun Wu est. Natus in Sinico regno Qi appellato, Suncius scripsit Artem Belli, opus tredecim capitulorum de stratagematibus militaribus maximi momenti. Fuit autem non solum auctor ac peritus rei militaris, sed etiam ipse dux exercitorum. Etenim scripsit se Helu regnante exercitum regni Chu vicisse atque contra nationes Jin et Qi bellum gesse, quod etiam ceteri Sinici auctores adfirmant. Tradunt nonnulli historiae Sinicae magistri Sunci sepulcrum fuisse in urbe capite regni Wu, cuius milites Suncius bello duxerat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Citationes[recensere | fontem recensere]

  1. http://books.google.com/books?id=rFcNAAAAIAAJ&pg=PA507&dq=suncius

Roman numeral 10000 CC DD.svg