Stipula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Stipula[1] in botanica est pars extrinsecus crescens in ambobus basis petioli lateribus. Binatum stipularum par habetur anatomica foliorum typicarum plantarum florentium proprietas, cum in multis speciebus stipulae sint inconspicuae vel omnino absentes (et folium tum exstipulatum appellatur).

Formae stipularum sunt variae, et possunt videri glandes, squamae, trichomata, spinae, vel structurae laminares. Est coniunctio inter anatomiam nodi caulis et praesentiam absentiamve stipularum. Plurimae plantae cum nodis trilacunaribus stipulas habent; species cum nodis unilacunaribus typice stipulis carent (Sinnott et Bailey 1914; in Esau 1953 citatum).

Secundariae foliorum multiplicum stipulae stipellae appellantur.

Genera stipularum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen a Linnaeo factum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Esau, K. 1953. Plant Anatomy. Editio altera. Novi Eboraci: John Wiley & Sons.
  • Sinnott, E. W., et I. W. Bailey. 1914. "Investigations on the phylogeny of the angiosperms: 3: Nodal anatomy and the morphology of stipules." Amer. J. Bot. 1:441–453.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]