Stipes Natalis Christi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Tió, stipes Natalis Christi

Tió est stipes arboris qui in domibus Catalanis per Christi Natalis festum invenitur. Haec est mos de origine pagana inter populos Pyrenaicos orientales (Catalanos, Pyrenaicos Aragonienses, Occitanos), quem cum minimis variationibus communicant. Verbum Catalanum tió oritur de Latino taeda, quoniam prius huius stipitis calefactio munus erat. Hodie hic stipes, similis animali, ornatus est cum duobus pedibus, facie ridenti, et pileo rubro (Catalanice: barretina).

A die Immaculatae Conceptionis Virginis Mariae, id est 8 Decembris, usque ad Natalem Christi, pueri Catalani eum quotidie cum fructibus (maxime malis) et pane aliunt et semper tegitur cum pallio ad vitandum ei frigus. Vespere pridie Natalem Christi (aut etiam eodem die) parentes, occultantes dona sub pallio, simulant ut hic stipes dona (haec semper parva sunt, exempli gratia socolata et dulcia) cacet, detecto pallio, postquam pueri eum cum virgis percusserunt et carmen cecinerunt.

Quaeque Cataloniae urbs suum proprium carmen habet; itaque plurimae versiones sunt. Infra scriptum est carmen de Aqua Lata (Catalanice: Igualada) provinciae Barcinonis in Catalonia.

Catalanice
Caga tió,
d'avellanes i de pinyó
pixa vi blanc
de les festes de Nadal.
ara vénen festes,
festes glorioses
menjarem conill
i llebres si en tenim.
Caga tió
caga tió
si no vols cagar,
et donaré un cop de bastó.

Latine

Caca, stipes,
abellanas nuces et pineos
minge vinum album
ad festum Natalis Christi
Nunc veniunt festa
festa gloriosa
edemus cuniculum
et lepores, si habemus.
Caca, stipes,
caca, stipes,
si non vis cacare, te percutiam
cum virga.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]