Statio ferriviaria Helsingiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statio ferriviaria Helsingiae anno 2005

Statio ferriviaria Helsingiae (Finnice:Helsingin päärautatieasema, Suetice:Helsingfors centralstation) est statio ferriviaria Helsingiae, in capite Finniae sita. Statio confecta est anno 1919 ab Aemilio Saarinen architecto delineata. Nota est etiam quattuor statuis Lyhdynkantajat sive Lampadarii nominatis, quae utrimque iuxta aditum iacent, nec non turri 48 et dimidii metrorum longitudinis, cuius in summo horologia quattuor in omnibus lateribus eius insunt.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]


Stipula de Finnia Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!