Siota Rustaveli
Siota Rustaveli (Georgice: შოთა რუსთაველი) fuit poeta Georgicus saeculi duodecimi, gravissimus poeta optimarum litterarum saecularum Georgicarum. Inclutissime scripsit "Eques pelle pantherina indutus" (Georgice: Vepkhist'q'aosani), proprium populi Georgici epos.
Index |
Opera[recensere]
"Eques pelle pantherina indutus" (ვეფხისტყაოსანი) in multas linguas conversum est. Epos primum editum est anno 1712 Tbilisis, in capite Georgiano. Inter opera saecularia picturis ornata, epos "Eques pelle pantherina indutus" locum egregium in Georgia occupat.
In Instituto Manuscriptorum Georgiano (Tbilisis) sunt duo folia verborum saeculi sexti decimi, et nonnulli poematis loci saeculi quarti decimi. Omnia alia poematis manuscripta veniunt ex saeculo septimo decimo (exempli gratia, manuscriptum circa 1653, H-54 in Instituto Manuscriptorum).
Aliae res[recensere]
A die 3 Septembris 2001, respublicae Israel et Georgia coniuncte notas postalicas honoris Rustaveli causa distribuunt. Signum Israelicum (pretio 3.40 NIS), ab Yitzhak Granot designatum, auctorem cum verbis Hebraeis pone eum depingit.
Michaele Zichy, pictor Hungaricus saeculi undevicensimi, factus est "pictor populi Georgiani"; nam produxit optimas illustrationes quae saepe in editionibus poemarum Rustavelianarum adhibitae sunt. Statua et via Tbilisis opus Zichianum commemorant.
Fontes[recensere]
- 1936. Tite Margwelaschwili. = Der Mann in Pantherfell—Georgica. Londinii. (Germanice).
- 1991. Zviad Gamsakhurdia. = Tropology of "The Knight in the Panther's skin. Tbilisi. (Georgice), cum summario Anglico.
Nexus externi[recensere]
- Homo sub Cuti Pantherae: omnia verba libri Anglice conversi ab M. Wardrop.
- Siota Rustaveli: Eques sub Cuti Panthera (fragmenta Anglice).
- Picturae ab Sergio Kobuladze pictae.
- Shota Rustaveli: "Der Ritter im Tigerfell" (Germanice).
- Institutum Litterarum Georgianarum Siota Rustaveli Academiae Scientiarum Georgianarum.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |