Sinus Maliacus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Saltus Thermopylarum inter Sinum Maliacum et Callidromum montem anno 480 a.C.n.
Tabula Sinus Maliaci: Litora variis temporibus ab antiquitate ad hunc diem

Sinus Maliacus (Graece: Μαλιακός κόλπος), est sinus Graeciae Mediae ad Mare Aegaeum. Ante sinum insula Euboea iacet. Praeter Sperchium flumen etiam multi fluvii Graeciae Mediae minores in sinum se effundunt. A meridie Callidromus mons, regiones antiquae Locris et Malis, Trachinia saxa et Thermopylae sinui adiacent. A septentrionibus Phthiotis sita est.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!