The Simpsons

E Vicipaedia
(Redirectum de Simpsons)
Salire ad: navigationem, quaerere
Matthaeus Groening, creator programmatis televisifici.
Stemma Simpsonum.
Astrum a The Simpsons in Hollywood Walk of Fame, Angelopolis, Civitates Foederatae Americae.

The Simpsons, sive Familia Simpsonia[1], est comica series animata Americana, quae in televisionibus ab anno 1989 spectatur et satura in mores populorum solis occidentis, quamvis minus ferox sit Agro Austri. Haec series nono decennio saeculi vicensimi ab Americano artifice Matthaeo Groening creata est. Voces personarum principalium agunt Daniel Castellaneta, Iulia Kavner, Nancy Cartwright, Yeardley Smith, Hank Azaria, Harrius Shearer.

Personae principales[recensere | fontem recensere]

In episodiis huius seriei primas partes agit Americana familia ipsa Simpsonia mediocris quinque capitum quae oppidum Campifontem (Anglice: Springfield) habitant:

  • Homerus Simpson (Anglice: Homer Simpson) est pater familias, homo stultus pigerrimusque, caro ingens, ardens cibo insaluberrimo et cervesia. Operi intentus est in loco nucleare Agri Veris, at ille plures horas terit dormiendo quam laborando. Vox Homeri a Daniele Castellaneta agitur.
  • Margarita Simpson (Anglice: Marge Simpson) est mater familias. Domina caerulea et altissima coma, semper est induta viride veste et rubro monile. Mater trium liberorum, sollicita et bona. Interdum sollicitudines suae tantae et tales sunt ut hysterica fiat. Vox Margaritae a Iulia Kavner agitur.
  • Bartholomaeus Simpson (Anglice: Bart Simpson) est primigenus filius. Puer decem annorum natus, seditiosi ingenii, propter suas actiones spectatores saepe putant Bartholomaeum scelestum hominem factum iri. Bartholomaeo, funda et tabula subrotata mirabiliter experto, sunt nonnulli amici. Is saepe ludit cum Milhusio van Houten (Anglice: Milhouse van Houten), stolido puero caerulea coma ardenti amore Bartholomaei sorori, Lisae Simpson. Vox Bartholomaei a Nancy Cartwright agitur.
  • Lisa Simpson (Anglice: Lisa Simpson) est secunda Homeri et Margaritae filia. Puella octo annorum nata, est sapientissima omnium: in schola est optima discens; musicam amat, et bene saxophono canit. Etiam minima natu est inter capita Mensae. Vox Lisae a Yeardley Smith agitur.
  • Magdalena Simpson (Anglice: Maggie Simpson) est iunior filia. Puella secundum annum agens, loqui ambulareque non potest propter aetatem.
  • Abrahamus Simpson (Anglice: Abe Simpson) est pater Homeri et avus Lisae et Barti et Magdalenae. Vitam agit in gerusia, a familia fere numquam visitatur. Solum si Homerus vel persona altera aliquid habere vult, Abrahamus semper visitatur. Vox Abrahami a Daniele Castellaneta agitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Gens Sempronia, gens Iulia, et similes.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad The Simpsons spectant.


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg