Silvanus Chavanel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Silvanus Chavanel, die 6 Septembris 2003

Silvanus Chavanel (die 30 Iunii 1979 in vico Châtellerault natus) est birotarius Francicus qui pro Manu Cofidis mercede certat. (Sebastianus Chavanel frater quoque birotarius mercede certat.) Silvanus mercede certare coepit anno 2000 pro Manu Bonjour, quae anno 2003 facta est Manus Brioches La Boulangère. Annis 2009 et 2010, pro Quick Step, manu Belgico, certabit.

Vicit publicum certamen temporis Francicum annis 2005, 2006, et 2008.

Die 10 Iulii 2008, in sexta Circuitus Franciae statione, cursu a vico Aigurande ad iugum Super-Besse, tuniculam maculatam a Thoma Voeckler abstulit, quam proximo die ad David de la Fuente Rasilla amisit. Die 25 Iulii, vicit undevicensimam stationem, cursum ab Rodumna ad Montem Luzonis. Die 27 Iulii, circuitu confecto, palmam pugnacitatis abstulit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]