Sigibertus II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sigibertus II (natus circa annum 601, mortuus 613) erat rex Francorum brevi tempore anno 613 erat. Anno praecedente pater eius Theudericus II rex Austrasiae fratrem suum Theudebertum II bello vicerat et regnum totius Austrasiae, quae fuit pars regni Francorum, susceperat. Sed paucis mensibus post Theudericus vicesimum sextum annum agens Mettis mortuus est, avia eius Brunichildis parvum Sigibertum, suum pronepotem, successorem fecit, sed nobiles Austrasiae conspiratione facta Brunihildam et Sigibertum eperunt et regi Neustriae Chlotario II tradiderunt, qui ambos necare iussit et regnum totum Franciae suo imperio coniunxit.