Schola evangelica (Smyrna)

E Vicipaedia
Schola, saeculo XX ineunte

Schola evangelica (Graece: Ευαγγελική σχολή Σμύρνης) institutum paedagogicum orthodoxum fuit, quae anno 1733 Smyrnae in Imperio Ottomanico fundata est.[1][2]

Ludi hi multos illuminatos Graecos alliciebant. Saeculo XIX exeunte et in saeculi XX aurora momentum eorum porro crescebat quibus et museum archaeologicum, naturalium rerum collectio et bibliotheca gigans (ubi quinquagies milia librorum et manuscripta centum et quinquaginta) erant. Anno 1922 schola omnis flammis belli Graeci-Turcici consumpta est

Initia et illuminismus Graecus[recensere | fontem recensere]

Professores et alumni abituri, 1878

Schola ab ecclesia insituta est episcopo regionali favente atque auxiliante. In principio nomen Scholae Graecae (Ελληνικό Φροντιστήριο) fuerat quod saeculo XVIII pluries mutatum est. [3] Usque res novas Graecas annis inter 1821 et 1830 volventes multi maecenates aedificio alumnisque succurrebant.[4]

Anno 1747 Pantoleo Sevastopoulos negotiator machinabatur, ut institutum sub consulis Anglici praesidium veniret et confiscationes Turcarum vitaret. Postea sultanus ipse statum protectorium consulatus Anglici agnovit.[5]

Primo exemplo instructorio doctrinae ecclesiasticae esset. Sed in cursu historiae bis res modernae erupuerunt, fortasse proper certamen intellectuale cum Gymnasio philologico positum, altero gymnasio Graeco in urbe. Gymnasium philologicum autem anno 1819 portas claudere debuit animis tempori novo nimis renitentibus. Annis insequentibus nominati sunt rectores plures emolumenti cupidi. Anno 1811 Theophilus Caëres director proclamatus est, anno 1820 autem Beniaminus Lesbicus, novatorum advocatus et artis mathematicae reformator egregius.[6] Caëres ipse mathematicam et physicam docens mox a gymnasio abiit ob querelas cum superioribus administratoriis habitas.[7]

Periodus annorum inter 1830 et 1922[recensere | fontem recensere]

Methodi eruditionis magis magisque emendatae atque novatae sunt et res naturales modo occidentali instruebatur. Quo minus gaudebant viri nonnulli decrepiti atque suspicaces Patriarchatus Oecumenici Constantinopolitani. [8]

Smyrnam ad crepusculum saeculi XX centrum tam negotiationum quam spiritus quin fuisse nemo dubitet. Ibi scholae Graecae LXVII pueris et IV puellis reservatae erant. Isto tempore Gymnasium evangelicum in tota urbe maxime graecitatem granditer ante se tulit cum museo, collectionibus naturalium rerum, bibliotheca amplissima. Incendio magno anno 1922 omnia destructa sunt. Novae Smyrnae (quae nunc proastium Athenarum meridianum) schola eiusdem nominis aperta est.

Scholastici illustres[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • {Gerasimos Augustinos: The Greeks of Asia Minor: confession, community, and ethnicity in the nineteenth century, (in interreti hic), Kent State University Press, 1992, ISBN 978-0-87338-459-9

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A Short History of Modern Greece, Taylor & Francis, p. 36
  2. Richard Clogg: Balkan society in the age of Greek independence, Macmillan Press, 1981, ISBN 978-0-333-31580-4, p. 64
  3. Augustinos (1992): p. 159
  4. Augustinos (1992): p. 160
  5. Augustinos (1992): p. 159
  6. Kastanis Iason, Kastanis Nikos : The Transmission of Mathematics into Greek Education, 1800–1840: From Individuals to Institutionalization, [1]
  7. http://www.informaworld.com/smpp/content~db=all~content=a713726024
  8. Eleanor Robson, Jacqueline A. Stedall: The Oxford handbook of the history of mathematics, Oxford University Press, 2004, ISBN978-0-19-921312-2, p. 185