Saul Kaempf

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Saul Isaac Kaempf (natus Lissae, 6 Maii 1818 - mortuus Pragae 16 Octobris 1892) fuit rabbinus Austriacus et Studiorum Orientalium peritus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Kaempf primum a patre, Aaron Kaempf, scolasta Talmudico praeclaro, doctus, gymnasium intravit apud Berolinum ubi studia Talmudica sub magistro E. Rosenstein consecutus est. 1836 Lissam regressus sub Akiba Eger studuit.

Post 4 annos Universitatem Hallensem intravit ut philosophiae et philologiae studeret ubi discipulus gratissimus Gesenio habitus est. Gradu Philosophiae Doctoris collato, ad munus Rabbini et Praedicatoris apud Megalopolim Streliciam vocatus est. Duos annos postea ad Pragam ut Rabbinus Congregationis Templi crearetur invitatus est, successor Rabbino Michaeli Sachs. Ibi usque ad decessum ab officio anno 1890 mansit. Anno 1850 Kaempf "privatus docens" linguarum Semiticarum factus est et post 8 annos professor linguarum Orientalium ibidem creatus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • "Biographie des Hochberühmten Hochseligen Herrn Akiba Eger, Oberrabbiner zu Posen, Nebst einem Hebräischen Trauergedicht" (cum aliis poematibus Hebraicis et Theodiscis, Lissa, 1838)
  • "Die Ersten Makamen aus dem Tachkemoni, oder Divan des Charisi" (Berolinum, 1845)
  • "Simrath Jah: Gottesdienstliches Gesangbuch, Eingeführt im Israelitischen Tempel zu Prag" (Praga, 1849)
  • "Nichtandalusische Poesie Andalusischer Dichter aus dem Elften, Zwölften und Dreizehnten Jahrhundert" (vol. ii. impressum cum titulo "Zehn Makamen aus dem Tachkemoni, oder Divan des Charisi," ib. 1858)
  • "Suleiman: Dramatisches Gedicht" (ib. 1859)
  • "Mamtik Sod: Beleuchtung des Frankelschen Werkes 'Hodegetik zur Mischna' in Dogmatischer Beziehung," pro Frankel in contumelia cum S. R. Hirsch (ib. 1861)
  • "Die Inschrift auf dem Denkmal Mesa's, König von Moab" (ib. 1870)
  • "Phönizische Epigraphik: Die Grabschrift Eschmunazars, Königs der Sidonier" (ib. 1874)
  • "Das Hohelied ins Deutsche Uebertragen" (ib. 1877).

Florilegium precum pro feriis Iudaicis secundum ritum Congregationis Templi Pragensis saepe editum et in linguas alias redditum est.

Cum Ludovico Philippson et Gulielmo Landau Biblia pro Societate Bibliari Iudaica edidit.

His additae, multae homiliae eius apud Templum Pragense praedicatae supersunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]