Salvianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Salvianus scriptor librorum christianorum quinto sæculo in Gallia, præcipue Massiliæ, vixit.

Circa annum 400 vel Coloniæ Agrippinensis vel Augustæ Treverorum nobili familia natus in hac urbe principali apud optimos magistros cum litteris studuit tum jus edidicit. Christi autem religioni sive a parentibus acceptæ sive prima ætate susceptæ certe jam favebat ubi Palladiam puellam a paganis parentibus ortam uxorem duxit, soceroque Hypatio et socrui Quietæ valde displicuit eum caram filiam paulo post ad fidem christianam convertere eique persuadere ut secum circa annum 425 Insulam Leronem migraret ubi auctore et duce sancto Honorato religiosissimi homines eo tempore considebant perfectam vitam procul a sæculo actum. Nec fuit jam per septem annos ullum inter eos commercium, utque primum audivit Salvianus uxoris parentes christianam religionem suscepisse, ad socerum Hypatium verbis amantissimis scripsit (quæ est quarta e servatis ejus epistulis) se uxoremque Palladiam filiolamque Auspiciolam ardenter in gratiam cum eo redire cupere.

Lerone autem non tantum cum sancto Honorato, qui anno 427 episcopus Arelatensis factus est, sed etiam cum sancto Hilario, qui anno 430 priori Arelate successit, sanctoque Eucherio, qui ab anno 434 Ecclesiæ Lugdunensi præfuit, nonnullisque aliis præstantissimis viris ejus temporis consuetudinem junxit. Nec parvi fuit apud tantos viros ejus eruditio, ita ut ei traditi sint discipuli duo sancti Eucheri filii Veranus, postea episcopus Vintiensis, et Salonius, qui aliquot annis post episcopus Genavensis electus est. Quibus etiam puberibus et disciplina perfunctis familiarissime uti perrexit.

Circa autem annum 430 Massiliæ consedit presbyterque Ecclesiæ ejus urbis factus est, deinde usque ad mortem suam post annum 470 ibi mansisse putatur, ita ut vir Massiliensis a posteris habitus sit.

Multos autem insignes libros eum composuisse Gennadius Massiliensis dicit, e quibus nobis non plura sunt tradita quam duo tractatus et novem epistulæ. Librum enim Ad Ecclesiam adversus avaritiam inscriptum, quem sub nomine Timotheo edidit, legere etiamnunc possumus, in quo christianos hortatur ut bona sua Ecclesiæ legent. Clarior vero apud posteros fuit alter servatus liber, vel De gubernatione Dei vel De præsenti judicio inscriptus, in quo Romanos Dei decreto a barbaris victos esse contendit ut pœnas morum depravatorum suorum sufferrent, cum ipsi barbari quamquam vel pagani vel hæretici multo honestiores se ostenderent. In quo libro, paulo post annum 439 composito et discipulo suo Salonio episcopo dedicato, hominis testimonium accipere possumus qui in Gallia tempore Imperii Romani dissoluti vivebat.