Salomon Corrodi

E Vicipaedia
Salomon Corrodi, pictor

Salomon Corrodi (natus 23 Aprilis 1810 Fehraltdorf in Districtu Faffinchovae, mortuus die 4 Iulii 1892 Novi Comi) pictor Helveticus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Forum Romanum

Filis parochi aetate viginti annorum Romam petivit unde parentes olim venerant. Anno 1825 in laboratorii Ioannis Iacobi Wetzel Turicensis artes edidicerat. Romae plagis depingendis secundum mores scholae historicae (e.g. velut Iosephus Antonius Koch, Ioannes Christianus Reinhart, Franciscus Ludovicus Catel) studuit ut bene hydrochromatice redderentur. Loca atque aedificia peniculo capienda praesertim Venetiis (Leopoldo II Tusciae mandante) atque in circumiectis Romanis quaerere et invenire solitus est.

Interea Capreae et Mediolanum eum sartum et tectum conservabant ante reditum Romanum anno 1841. Ex anno 1845 autem Nicolaus I (imperator Russiae) identidem opera conficienda postulabant.

Cum collegis anno 1845 sodalitas artificum Germanicorum Romae convenientium (Deutscher Künstlerverein) condidit cui annis inter 1853 et 1856 praeerat. Anno 1875 Romae gregem aquarellas amantium Società degli Acquarellisti congregavit et anno 1888 honorius academicus apud Sanctum Lucam declaratus est. Romae artificibus Helveticis neotericis libenter succurrebat. Filius Arminius Corrodi etiam pictor egregius factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bhattacharya, Tapan: "Corrodi, Salomon", apud: Historisches Lexikon der Schweiz/HLS, (hic in interreti)