Saito Musasibo Benkei

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Benkei furans campanam Mii-dera, pictus a Kuniyosiis Utagava.

Saitō Musasibō Benkei (西塔武蔵坊弁慶), vel simpliciter Benkei (弁慶) (11551189), comes Minamoto no Yositsune, fuit sōhei (monachus-bellator) et yamabusi tempore Heiano. Fama tradit eum esse robustissimum (dicunt eum metiri plus quam duo metra) fidelissimumque, et is nunc est elementum praelatarum fabularum populi Iaponensis. Vita sua sic adhibita est et deformata in kabuki et theatro nô, ut non possumus discernere inter veritatem et narrata.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Fabulae differunt multum de natu Benkei. Quaedam dicunt patrem fanum dirigere et matrem stupravisse, filiam fabri; aliae adfirmant eum a deo templi creatum esse. Multi eum daemonem, puerum immanem capillis hirsutis longisque dentibus depingunt. Tradunt eum de puero nominatum esse Oniwaka (鬼若) 'puerum daemonis'.

In claustrum adiit adhuc adulescens et iter fecit in multa monasteria Buddhista, quae hoc tempore fora publica cultaque exercitus privatos monacorum-bellatorum possidebant. Sicut ceteri monaci, Benkei in arte belli exercuit. Agens septendecim annos, monasterium relinquit et factus est yamabusi, in secta monachorum montanorum qui nigris palliis agnoti sunt (in Iaponia hodie, Benkei saepe sic palliatus ostenditur).

Obvius Yoshitsune[recensere | fontem recensere]

Yoshitsune Benkeique admirantes flores cerasi, pictus a Yoshitoshi Tsukioka, 1885

Tradunt Benkei adstitisse in ponte Goione in Kyōtone, in quo adgredebatur omnes armatos quibus obvius erat, colligens sic 999 gladios. Millesimo certamine, Benkei victus est a Minamoto no Yositsune, membrum gentis Taira. Clade confecta, factus est eius cliens et comes in gente in bello Gempeiorum. Yoshitsune praevaluit in plerisque victoriis gentis Minamotonis in bello Gempei et praecipue in Dan-no-ura, dimicatione universa navali. Bello perfecto, Yositsune adiit in domum imperatoris in otio Go-Shirakawa, et cum priscus imperator et frater maior Yositsune Minamoto no Yoritomo dissensissent, hic secessit ab illo.

In biennio temptato, Benkei cum Yositsune duce, proscripto nunc, fugit, antequam circumdati sunt anno 1189 in proelio Koromogawano. Auctores ferunt Benkei sagittis paene decem feritum, ad finem pugnavisse et stantem in pedibus mortuum esse, et haesisse post mortem. In fabulis mangis qui refert de hoc eventu, vir subiecit conatus pugnae sic firmavisse musculos Benkei ut riguissent paene repente sicut cadaver.

Posteritas[recensere | fontem recensere]

Statuae Yositsune Benkeique

Honor fidesque Benkei faciunt eum unum ex popularissimis viris fabularum populi Iaponensis. Gesta acta narrantur praecipue in gunki-mono Heike Monogatari, Gempei Seisuiki, Gigei-ki, Benkei Monogatari. Fuit persona in multis fabulis theatri et kabuki.

In fabula theatri kabuki, Benkei dubia complectitur: oportet eligere inter falsa et tutelam domini ut pontem transeant. Discrimen fabulae accedit cum monacus statum suum intelligit et orat ut quod iustum sit faciat. In altera fabula, Benkei ipsum filium occidit ut filia domini servetur. In ludo Kaniinchō, in pellicula picta ab Akira Kurosawa nominata Homines qui tigris caudam calcavere, debet Benkei battuere suum dominum ipsum, vestitum baiulum ne hic agnoscatur.