Robertus Downey iunior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Downey anno 2013.

Robertus Downey iunior (natus Robert John Downey Jr. 4 Aprilis 1965 Novi Eboraci) est histrio Americanus. Bis praemium Academiae accepit, primum ob pelliculam Chaplin, in qua partes egit Caroli Chaplin, deinde ob Tropic Thunder pelliculam, in qua partes minores egit.

De vita[recensere | fontem recensere]

Downey fertur amore coniunctum esse cum Sara Jessica Parker septem annos. Duos habet filios, Falconer Downey (natus 1993) et Exton Elias Downey (natus 2012). Downey iam iuvenis medicamentis illegalibus usus est, quare bis etiam in carcerem coniectus est. Ab anno autem 2003 talium materiarum abstemius est exercitatione kung fu adiuvante. Amicitia diuturna coniungitur cum Mel Gibson inde ab anno 1990, cum ambo in pellicula Air America partes egerunt.

Pelliculae selectae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!