Reblochon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caseus Reblochon

Reblochon est nomen varietatis casei bubuli in Sabaudia inventae. Hic caseus admodum recens et lente fluens formam rotulae habet, diametro usque ad 14 cm, largitudine vel 3 cm, pondere aut 250 aut 500 gm. Etiam caseoli nomine Petit Reblochon conficiuntur.

Appellatio Originis Protecta[recensere | fontem recensere]

Caseus sub hoc nomine in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri. Caseus Reblochon vel Reblochon de Savoie ab anno 1958 appellationem in Francia verificatam portabat et ab anno 2009 appellationem in Europa protectam monstrabit. Casei in fundis confecti (Reblochon fermier) pittacium viride, in officinis (Reblochon fruitier) rutilum habent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Reblochon spectant.


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!