Conradus I (rex Hierosolymitanus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conradus ad Tyrum vehitur, in libro manu scripto Brevis Historiae Regni Hierosolymitani pictus (Bibliotheca Nationalis Francica)
Anno 1192 Hanfredus IV de Torono pretium uxoris amissae recipit et Isabella Conrado nupsit. Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2824 f. 173v

Conradus (natus circa annum 1146; necatus die 28 Aprilis 1192) fuit nobilis Italianus, filius Guillelmi V marchionis Montisferrati. Conradus anno 1187 pro imperatore Isaacio II Alexium Branam debellavit; in matrimonium duxit eodem anno Theodoram Angelinam, imperatoris sororem, tituloque "Caesar" dignatus est, sed mox uxorem abiecit et ad Tyrum properavit. Ibi die 24 Novembris 1190 Isabellam, filiam regis Amalrici, uxorem duxit (usque eo Hanfredo de Torono maritam) et ex ea filiam genuit Mariam. Anno 1191, patre mortuo, Conradus marchio Montisferrati factus est; anno 1192, nuper rex Hierosolymitanus electus, statim ab Assassinis necatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Die italienische Gegenkanzlei Konrads von Montferrat (1187-1192)" in Hans Eberhard Meyer, Die Kanzlei der lateinischen Königen von Jerusalem (Hannoveriae: Hahn, 1996) vol. 2 pp. 434-509

Nexus externi[recensere | fontem recensere]