Cosmica radiatio micrometrica primordialis
Cosmica Radiatio Micrometrica Primordialis (CRMP), vel etiam radiatio vestigialis, est in cosmologia quaedam forma radiationis electromagneticae, anno 1965 inventa, quae cunctum implet universum. Habet spectrum 2.725 graduum Kelvinum (K) corporis nigri, quae apicem attinet in regione micrometrica ad frequentiam 160.2 GHz, quodque respondet distantiae undarum 1.9 mm. Pleri cosmologistae aestimant hanc radiationem esse indicium optimum immanis diruptionis, ex qua ortum esse creditur universum.
Haec radiatio primordialis est isotropica ad unam partem ex 100 000; variationes radicales mediales (rms) sunt mere 18 µK. Spectrophotometrum lucis absolutae infrarubrae longe distantis in illa satellite NASAe Explorator Radiationis Cosmicae magna cum cura mensuravit spectrum radiationis cosmicae et comparationem fecit inter RCMP et exemplum corporis nigri iam habitum nullam distinctionem notans. Deviatio quaelibet a forma corporis nigri quae adhuc celatur, latet in spectro RCMP supra undarum distantiam 0.5 ad 5 mm usque, et necessarie habet ponderis valorem rms? 50 partes e millione (0.005%) RCMP luminositatis maximae.
Cosmica Radiatio Micrometrica est praedicatio immanis diruptionis. Qua in theoria, universum primativum constituebatur plasmate calido photonum, electronum baryonumque. Photona continenter interagebat plasmae per quodam processu qui vocatur sparsio Thompsonae. Dum universum crescebat, refrigeratio adiabiatica ut plasma algesceret effecit, donec status rerum idoneus fuit ut electroni miscerentur protonis ad atomos hydrogenicas formandas. Hoc accidit ad fere 3,000 K vel cum universum habebat plus minusve 380 000 annorum (z = 1088). Quo puncto, photona se separaverunt ab atomis, nunc neutralibus, sed potius incipierunt libere per universum itinerare. Hic processus nominatur recombinatio vel deconiugatio (quod refertur ad combinationem nuclei et deconiugationem materiae a radiatione).
De quo tempore, photona perexerunt alegescere, et nunc mensurantur 2.735 K, quae temperaturae continenter algescet quousque universum se extendet. Quamobrem, radiatio quam hodie in caelo mensuramus, venit e quadam facie sphaerica, quae superficies ultima sparsionis vocatur, qua photoni, qui se removerunt ab interractione cum materia iam abhinc 13.7 billiones annorum, nunc tandem pervenerunt ad observatores super tellurem stantes. Theoria immanis diruprionis nobis suadet ut CRMP omne spatium visibili impleat, et pleraque energia radioactuosa huius radiationis pancosmicae microöndicae in universo nunc constituet portionem plus minusve 5×10-5 totius universi densitatis.
Maximi momenti intra theoriam immanis diruptionis est eius praedicatio fere perfecta spectri corporis nigri, nec non praedicationis anistropiarum radiationisque cosmicae primordialis. Recens, Investigator Vilkinsonus Anistropiae Microöndicae (WMAP) accurate has anistropias mensuravit in omne caelo ad scalas angulares 0.2 graduum usque. Quibus indiciis possumus uti ad aestimandum parametra exempli Lambda-CDM modularis immanis diruptionis. Aliqua ex indiciis, ut forma universi, possumus recte intellegere e radiatione cosmica microöndica prisca, dum alia, ut constans Hubblensis, constricta non sunt et opus est ea inferre per alias mensuras.
Nexus interni