Qui gladiatorem candelae luce inspiciunt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Qui gladiatorem candelae luce inspiciunt": tabula ab Iosepho Wright anno 1765 picta (collectus privatus)

"Qui gladiatorem candelae luce inspiciunt", vulgo "Three Persons Viewing the Gladiator by Candlelight", est tabula ab Iosepho Wright anno 1765 picta, quam hodie privatus quidam possidet. Amatores artium tres monstrantur qui gladiatorem q.d. Borgesium observant (statuam antiquam saeculo XVII ineunte repertam) seu potius exemplar magnitudinis minoris; statua enim re vera alta est 1.99 metris.

Exstat et impressum mezzotint post tabulam a Gulielmo Pether anno 1769 factum. Statuam ipsam, eo tempore Romae in Villa Borgesia Pinciana servatam, anno 1807 Camillus Borghese imperatori Napoleoni vendidit, qui Lutetiam in Museum Lupariense removit.

"Qui gladiatorem candelae ope inspiciunt": impressum mezzotint post Iosephum Wright a Gulielmo Pether anno 1769 factum (Institutum Artium Chicagoense)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Joseph Wright of Derby in Liverpool (New Haven: Yale University Press, 2008)
  • Benedict Nicolson, Joseph Wright of Derby: painter of light (1968) pp. 38-40 et alibi (Paginae selectae apud Google Books)