Proelium apud montem Ausevae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Proelium apud montem Ausevam
Pars Recuperationis Hispanicae
Pelagius, victor proelii
Annus: 722?
Locus: Mons Cantabricus
Fortuna: Victoria Christiana
Exercitus
Regnum Asturiarum Caliphatus Omayadarum
Duces
Pelagius (dux Asturum) Alkama

Proelium apud montem Ausevae[1] (Hispanice: Batalla de Covadonga) fuit pugna anno 722 inter Mauros et Astures decertata, Pelagio duce. Proelio facto, dicitur Recuperatio Hispanica coepisse.

Dux Maurorum pro finibus Cantabricis apud Gigiam, Munnuza, continenter contra rebelles Astures ab anno 718 pugnavit. Tunc, emir Cordubae copias ad septentrionem missit, Alkama duce, Astures superandi causa. Anno 722, Asturibus fugatis ad ultimum montem, Mauri impetum fecerunt, sed Machometani ignorantes, parvae copiae Astures in valle Ausevae Mauros insiderunt. Eodem loco, Mauri superati et victi sunt.

Ob gestam hanc, Pelagius dux est creatus.

Narratio Asturum[recensere | fontem recensere]

In Chronicis Asturianis, hoc parva pugna narrata est ut si magnum proelium fuisse:

Iam nunc vero prefatus Alkama iubet comitti proelium. Arma adsumunt, eriguntur fundibali, abtantur funde, migantur enses, crispantur hastae hac incessanter emittuntur sagittae. Sed in hoc non defuisse Domini magnalia: nam quum lapides egresse essent a fundibalis et ad domum sanctae virginis Mariae pervenissent, qui intus est in cova, super mittentes revertebant et Caldeos fortiter trucidabant. Et quia Dominus non dinumerat hastas, set cui vult porrigit palmas, egressique de cova ad pugnam, Caldei conversi sunt in fugam et in duabus divisi sunt turmas. Ibique statim Oppa episcopus est conprehensus et Alkama interfectus. In eodem namque loco centum et vigintiquattuor milia ex Caldeis sunt interfecti
– Chronica Rotensis, X

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Roderici Ximenii historia De Rebus Hispaniae sive Historia Gothica IV.I.
Christiani Proelia Recuperationis Hispanica Mauri

Mons AusevaRozaballesClavigiumAlbaydaSeptemmancaeAlfondegaGradiAltaporcaPlantataTres SanctiiVulpegeraSacraliaUclesiumOlisipoAlarcurNavae TolosaeSalatum flumenGranata