Latinitas nondum censa

Medium Aevum Hispanicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Milites Hispanici proelium pugnantes contra Mauros

Medium Aevum Hispanicum est spatium intra hisotriam Hispaniae, et est divisum in partes tres: aevum Visigothorum, aevum Maurorum et regna Christiana. Quamquam fortasse etiam possumus aevum Visigothorum numerare inter aevi classici partes, Medium Aevum Hispaniae remur incipere anno 507 in proelio Vogladense et desinare anno 1492 cum Granata capta est a Regibus Catholicis. Tunc Aevum Novum sub Imperium Habsburgorum coepit.

Priscum Aevum Medium vel Antiquitas Posterior[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Hispania Visigothica et Provincia Spaniae
Regnum Gothorum anno 700

Hispania Visigothica coepit et desivit cum proelis: anno 507 Franci Visigothos ex Gallia expulsaverunt post proelium apud campum Vogladense et anno 711 Hispania amissa est Mauris cum proelio apud Transductos Promontorios. Hoc in aevo, Visigothi Hispaniam rexerunt, et rexerunt pro Romanis et Gothis: leges duplas habebant usque ad Reccesvinthum Legem Visigothorum compulsit.

Hispania Visigothica non omnia Iberia erat simul Hispania Romana: Vascones, rebelles, Byzantini et Suevi Iberiam incoluerunt. Reges strenui ut Liuvigildus, Reccaredus et Suinthila imperium Gothorum in his terris imposuerunt: anno 621 ultimos praesidios Byzantinorum capti sunt. Nihilominus, usurpatores saepe contra imperium regum bellum geserunt.

Reges Visigothorum regnum ducebant per magistratus, qui regi consilium dabant vel provincias guvernabant. Monarchia Gothorum electiva erat et Aula Regia reges elegebat. Maiores Visigothici potestates ceperunt cum magistraturis et reges sub legibus posuerunt.

Ecclesia Visigothica in Hispania fuit dupla (Ariana et Trinitaria) usque ad conversionem Reccaredi anno 589. Liturgia Hispanica praecipua regni Visigothorum erat, et ob Concilia Toletana et episcopos ut Isidoro Hispalense circa schisma cum Roma et Papa fuit.

Ultimi reges multos rebelles pugnaverunt sed finem regni pervenit cum Mauris: usurpatores auxilium Mauris peterunt contra Rodericum regem. Anno 711 Rodericus in singulo proelio amisit regnum et vitam.

Hispania Islamica[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Andalusia
Caliphatus Ummaiadus Cordubae

Tariqus cum suis in Hispaniam ingressus est anno 711 et anno 720 Hispaniam sub imperium Maurorum posuit. Mauri religionem Machometanam duxerunt. Mauri regnum Visigothorum ceperunt cum obsidionibus et foederis (foedus Theodomiri). Tunc, Muza cum copiis ingressi est Hispaniam et emiratum dependentem creavit, sub imperio caliphae Damasci.

Hic emiratus impetos fecit contra regnos Francorum, sed victi sunt anno 732 apud Pictavium. Simul, anno 722 Pelagius (dux Asturum) in Montibus Cantabricis rebellavit contra emires et deinde condidit regnum Asturiarum. Ob has causas, Mauri fines emirati apud Durium et Pyrenaeos posuerunt.

Tunc, anno 756, Abderama I in fuga ex Damasco pervenit in Hispaniam, ubi emiratus exentus creavit. Anno 929, sucessor Abderama III se calipha clamavit et Caliphatum Cordubae creavit. Nihilominus, Almansor caliphatus accepit pro filio anno 1009, et vero imperium anno 1031 post bellum civile dissoluit.

Anno 1031 plurimi regni a regulis ducti creati sunt, Taifae appellati. Taifae debiliores quam caliphato erant et regna Christiana eas ceperunt inter annos 1085 et 1250; ad anno 1084 reges Christiani solum tributos petebant. Annis 1086 et 1170, reguli Taifarum in concilio auxilium peterunt gentibus Africae Septentrionalis (Almoravides et Almohades contra Christianos. Hae gentes ultimos Christianos expuslaverunt e Andalusia.

Anno 1250 ultimum regnum Taifa (regnum Granatae) manebat, sed usque ad annum 1492 Christiani eum non ceperunt.

Regna Christiana[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Recuperatio Hispanica

Post amissione Hispaniae, regnum Gothorum desinavit. Nonnulli optimates ad septentrionem fugaverunt e Mauris et in montibus regna creaverunt.

Asturiae, Legio, Castella[recensere | fontem recensere]

Primo, Regnum Asturiarum surgit in montibus Cantabricis, in Asturiis anno 722. Duces Asturum in vallibus Mauros vicerunt in proelio apud Ausevam. Pro regno ceperunt territoria qua Mauri nolebant, ut Vasconia, Gallaecia et Cantabria et tunc ad vallem Durii profecti sunt. Ibi Regnum Asturiarum fuit Regnum Legionis saeculo IX ob magnam urbem Legionem. Reges Legionis in finibus orientalibus comitatum creaverunt, quod multos castros et castella habebat et deinde Castella vocatur. Vallis Durii a Mauris vastatus est tum reges et comites terras incolaverunt cum colonis Asturiarum et Cantabriae: leges (fora appellata) dederunt incolis. Saeculo XI Castella surgit ut regno et anno 1085 Toletum cepit. Toletum fuisset caput regni Visigothorum ita Castella heredes regni Gothorum iam fuit. Castella et Legio saeculo XII terras inter Tagum et Anatem ceperunt ad anno 1230, cum Ferdinando III regna in singula corona creavit: Corona Castellae. Tunc urbes in Vandalitia cepit (Hispalis, Corduba, Aurgi) sed Regnum Granatae non accepit. Recuperatio Castellae finuit anno 1492 cum Reges Catholici Granatam ceperunt.

Navarra[recensere | fontem recensere]

 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

In finibus Vasconum, Eneco Arista creavit Regnum Navarrae, quod cum Sanctio III Magno (rexit 1000-1035) maximum regnum Hispaniae fuit; Sanctius cepit multas urbes Maurorum itaque comitatum Castellae et comitatum Aragoniae. Sanctio defuncto, regnum divisit inter filios. Navarra tunc regnum minor Iberiae fuit, saepe inter Castella et Aragonia disputatum. Regnum vidit permulta bella civilia ad annum 1512 cum Castella regnum cepit.

Aragonia et Catalaunia[recensere | fontem recensere]

Concilium Catalauniae

Aragonia surrexit ut comitatus Francorum apud Pyrenaeos sed saepe reges Navarrae comitatum in regnum suum ducerunt. Tunc saeculo XI Aragonia regnum creatum est a Ranimiro I. Aragonia continenter pugnavit contra Mauros Caesaraugustae ad anno 1118, cum Alphonsus rex urbem cepit. Regnum Aragoniae tunc cum Castella foedus signavit ut paeninsulam inter se dividere.

Catalaunia divisa est in multos parvos et viles comitatus, qui sub manu militare comitum Barcinonis in singulo comitatum iuncti sunt.

Aragonia et Catalaunia iunctae sunt in Corona Aragoniae et litus orientalis Iberiae cepit.

Portugallia[recensere | fontem recensere]

Portugallia vel Lusitania fuit comitatum regnum Castellae, quod independentiam accipit saeculo XII. Lusitania quoque contra Mauros pugnavit et recuperatio finuit anno 1248.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Tabula[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Hispania Romana
Historia Hispanica
507–1492
Successor:
Monarchia Hispanica
Regna Iberica a fine Imperii Romani usque ad nostrum tempus
Portugallia Hispania
Corona Castellae Navarra Corona Aragoniae
Gallaecia Asturiae Legio Castella Aragonia Barcino Valentia Maiorca
Suevi Visigothi