Pioneer Zephyr

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tramen Burlington Zephyr accedit ad stationem Dubuque Orientalis in Illinoesia
Primus logotypus "drumhead" Pioneer Zephyr

Pioneer Zephyr ('praecursor Zephyrus') est tramen cum motore Diesel et raedis ferculis Jacobs articulatis, a societate Budd anno 1934 astario Burlington et Quincy constructum. Primum Zephyr appellatus, tramen designatum est ut vecturam hominum traminis in Civitatibus Foederatis Americae praeconetur. Usum amplum chalybis inoxydabilis exhibet; etiam distinguitur usu solidationis impulsibus, quae chalybem iunxit, et usu articulationis, quae pondum traminis minuit.

Die 26 Maii anno 1934 palmam pro summa celeritate transitus inter Denverium et Sicagum accepit, cum intervallum 1 633 km in 13 horis, 5 minutis transierit, id est celeritate media 124 km/h. Una parte cursus celeritatem 181 km/h attingit, haud minorem quam palmam pro celeritate terrestre in CFA hoc temporis, 185 km/h. Cursus illustris cognomen tramini "the Silver Streak" (lineam argenteam) ac pelliculam huius nominis anno 1934 suggessit.[1][2][3][4]

Tramen die 11 Novembris anno 1934 in negotium constans iniit, inter Kansas City in Missuria, Omaha in Nebrasca, et Lincolniam in Nebrasca. In hoc aliisque itineribus usque ad recessum anno 1960 operatum est, cum Museo scientiae et industriae Sicagi donatum est, ubi in ostentu publico manet. Plerumque primum tramen aërodynamicum prosperum in ferriviis Americanis habetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Pioneer Zephyr - A Legendary History". excerpts from the New York Times. Chicago Museum of Science and Industry. May 27, 1934  Web archive link
  2. Gordon-Gilmore, Randy (2002). "Pioneer Zephyr". ProtoTrains 
  3. Johnston and Welsh, p 15.
  4. Zimmerman, p. 16.